- SELGKUK
- SELGKUKDux Turcarum, qui, cum primas sedes haberent in Scythia ad fluv. Iaxartem, supra persiam, ex illa regione hodieque Turkestan appellata, in Persiam eius auspiciis emigrârunt, circa A. C. 1000. sicque Saracenorum per Asiam potentiâ destructâ, novam ibi Monarchiam orsi, in Imperium Constantinopolitanum arma vertere non infeliciter mox coepêre. Filius eius Michael fuit, qui captivus abductus a Mahmudo Rege Persiae et Indiae, Turcis belli occasionem praebuit, qui proin Togrul-Bekô filiô Michaelis Rege electô, totâ Persiâ, victô occisôque Masudô, potiti sunt, circa A. C. 1038. Inter huius patrueles postmodum an fratrueles ortâ discordiâ, Reguôque Turcarum in Occidentale et Orientale divisô, post togrul-Bekum in Persia regnârunt Muhammedes I. Olbarselan, Graecis Axan, Melikscach, Mahmud I. Barkiamk, Muhammedes II. et Mahmud II. cognomine Abulkasem: sub quo Chorasmii Persiâ potiti Segkucidas penitus pepulerunt; e quibus Aladinus I. in Asia minori quo reliquiae Turcarum se receperant, Turcarum Imperium instauravit. Quod a Tartaris e Persia erumpentibus tantum non eversum utcumque recollegit ac vindicavit Aladinus II. an III. in quo Selgkuki posteritas, quae hactenus in Persia et Asia Minore regnaverat, desiit circa A. C. 1298. rerum summâ ad Osmanem, hodierni Imperii Turcici condirorem, devolutâ, G. Hornius Orbe Imper. cum Not. L. Ioch. Felleri p. 401. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.